BENVENUTI


ENVIRONMENT AND OLD LANDSCAPE

BENVENUTI NEL BLOG DI TERREALTE.ORG DEDICATO AL PAESAGGIO - QUI TROVERETE UNA RACCOLTA DI FOTO SUL PAESAGGIO ITALIANO ANTICO (ARCHEOLOGIA DEL PAESAGGIO E BOTANICA) IN PARTICOLARE SULLE VITI MARITATE (OLD LANDSCAPE )

ALCUNE FOTO SONO DI AUTORI SCONOSCIUTI

SONO PREGATI DI SEGNALARCI IL NOMINATIVO

info: riccardocnt@gmail.com

Quest'opera è stata rilasciata con licenza Creative Commons Attribuzione 3.0 Italia

per info:

info@terrealte.org

segreteria@terrealte.org

stradedelvino@terrealte.org

SERVIO: lucus est arborum multitudo cum religione, nemo composita multitudo arborum, silva diffusa et inculta



venerdì 31 maggio 2013

GEOPONICA CASSIO DIONE UTICENSE CONSIGLI PER LA VITE E LA VIGNA









VITIS VINIFERA
DA FLORA GRAECA BOODLEYANA


GEOPONICA 
CASSIO DIONE UTICENSE
CONSIGLI SULLE VITI E SULLA VIGNA
Cap. I.De arboreis vitibus seu arbustivis.

ARBOREAE vites omnibus commodiores sunt. Nam et melius et diuturnius et dulcius vinum efficiunt, et ex intervalis  positae permittunt terram in ipsis quarto quoque anno seminari. At vero non omnes arbores vitibus arboreis supponere et adiungere oportet, sed quaecunque unam radicem habent, velut est alba populus, aut quae radices habent contractas, et comam non valde profundam,ut ne penitus vitem obumbrent. Sunt autem huiusmodi ulmi, populi nigrae, fraxini, acer. Altitudinis sunt pedum triginta aut quadraginta. In Bithyniae regionibus Tarsenis et Boanis, etiam usque ad sexaginta pedes insurgentes arbores, per quas vitis ascendit, non officiunt, sed etiam melius vinum faciunt, maxime Ammineum. In bona itaque terra permittendum est ut eiusmodi arbores in altum excrescant, quemadmodum praedictum est. Verum in tenui terrae a pedibus octonis exscindendae sunt, ne omnis terrae vis in ipsas arbores insumatur. Extendantur autem rami quantum fieri potest, in orientem et occasum. Easdem vero arbores similiter ut vitem circumfodere et mediocriter stercorare oportet. Convenitque eiusmodi vites longas esse et robustas, suntque maxime radicibus plantandae, et alii quidem a plantariis plantas radicatas viviradices appellatas transferentes posuerunt, alii vero perfectam ferme vitem floridam perpurgantes et radicitus extrahentes cum propria terra in fossam iuxta arborem sitam imponunt. Deponitur autem vitis hoc modo. Spatio trium cubitorum ab arbore plantato, deide ubi probe coalta haeserit, ut iam sufficiens sit quo arbori uniatur et maritetur. (Hoc vero ex crassitudine indicatur) totam prostratam et defossam arbori adiungito, pedis spatio ab arboris radice, reliquo palmite libero relicto: et quoscunque oculos relictos esse contigit, eos omnes ungue ademptos excaecato, quo unum aut alterum germen in summa parte relictum uberius augescat, quod deinde ubi auctum fuerit sensim arbori adiungere, ut in ea conquiescat, convenit. Observandum est autem ut illa arboris pars diligenterputetur, et quicquid circa radicem est auferatur, quo nihil radicem obtegat. Meminisseque oportet ut eiusmodi: hoc est arboribus maritatas vites, in putatione non profunde et trunco propius amputemus, sed longius ab eo, ita ut sarmenta non breviora duobus cubitis relinquantur. Sic vero sarmenta secundum ramos arboris disponi convenit, quo partes fructum ferentes sublimes sint, et a ventis agitentur. Ordines habeant intervalla cubitorum quindecim. Ita enim et medius vinum erit et copiosius. Caeterum in his spatiis arbores fructiferae paucarum radicum locari possunt, velut est malus punica, malus quaecunque, et cotonea. Oleam etiam in his intervallis plantare licet, etiamsi quibusdam ea res non probetur. Quidam etiam ficum vitibus convenientem esse affirmant, quod non ita habere experientia convincitur. Quapropter praestat ficus foris in ambitu circumplantare. Porro cognovimus in Bithynia vitem arboream ceraso delectari, et maxime escartam, imo etiam Amineam, quae et multi fructus, et multi vini causa existit. At vero hanc terram etiam seminare quarto quoque anno licere, supra dictum est. Ex huius enim sementis turbatione, non solum nihil offendi, eius rei experti affirmant, sed etiam praestantius vinum inde fore promittunt. Quandoquidem vero contingit vitem arboris trunco circulariter adherentem ac circumsitam, hocque modo in altum ascendentem, temporis progressu comprimi, et quodam modo constringi ac suffocari propter unitionem quam ad ipsum truncum habet: plerique in Bithynia inter vitem et arborem cuneum inserunt: atque ubi hoc modo vitem ab arbore dispararunt, secessum et torulum ipsi viti subornant in quo requiescat.

Aliud de arbustivis vitibus.
Africani.
CORNUA caprarum tria circum arbustum erecta infigito, acumine deorsum, alia parte sursum spectante: et obruito, ut summa cornuum pars paululum prae terra promineat, quo pluvia delapsa descendens, cornua irriget. Hoc facto vitis valde fertilis evadet.